- SIDDIM Valhs
- SIDDIM Valhslocus Palaestinae, memoratur, Genes. c. 14. v. 3. Ommes hi iunxerunt (copias) ad vallem Siddim, quae mare salsum: nempe postea in Mare mortuum conversa, dicta est. In Hebraeo est, Gap desc: Hebrew, h. e. agrorum aratorum, quod alii nomen vallis proprium esse volunt. In ea multos fuisse puteos bituminis, ibidem dicitur. At postquam Deus Gomorrha et Sodoma subvertit, et totum eum tractum pessumdedit, tota vallis Siddim, quae fontibus bituminis scatebat, in lacum versa est Asphaltitem vel Mare mortuum, quod Mare Salis ibi appellatum, cum Valle Salinarum, in qua Idumaei a Davide deleti sunt, male ab Epiphanio confunditur. Vide salmas. ad Solin. p. 613. ut et supra ubi de Salinarum Valle.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.